- SUANTIBORUS I
- SUANTIBORUS Ifilius Bogislai, nepos Mistaevonis Wandalorum Regis, qui Saxonum fuit tertot: Pomeraniae Dux, a Bela Ungaro, auspiciis Micislai Poloniae Regis victus et ad Christianam religionem perductus, eô digresô in libertatem se iterum vindicavit et eundem Deum cum hostibus colere renuit. Inde gravia inter Polonos (quibus parere recusabat, sed tandem coactus se submisit) et Danos bella. Filios reliquit quoatuor, qui omnes Christiana coluêre sacra et Ottone Andechsiô Episcopô Bambergensi, Cancellariô Henrici IV. Imperatoris (qui ex eo Pomeranorum Apostolus dictus et Sanctis annumeratus est) adscitô, gentem suam ad eandem adduxêre. Coeterum ex his Warrislaus et Ratiborus citeriorem, Suantopulcus ac Bogislaus, ulteriorem sortiti sunt Pomeraniam. Ipse vero Suantibori pater Bogislaus, Pomeraniae Ducum conditor, frattem habuti natu maiorem Udonem, a quo Megapolitani Principes orginem suam traxêre. Crca initium saeculi 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.